Znaleziono 9 Wyniki dla: et caelum

  • Magna arbor, et fortis et proceritas eius contingens caëlum aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ. (Prophetia Danielis 4, 8)

  • Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caëlum, et aspectus illius in omnem terram (Prophetia Danielis 4, 17)

  • Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caëlum, et potestas tua in terminos universæ terræ. (Prophetia Danielis 4, 19)

  • Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caëlum levavi, et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caëlum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)

  • Quæ flens suspexit ad caëlum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)

  • Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina