Znaleziono 52 Wyniki dla: dives et Lazarus
laboravit dives in congregatione substantiæ et in requie sua replebitur bonorum suorum (Liber Ecclesiasticus 31, 3)
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris (Liber Ecclesiasticus 31, 8)
hæc dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis (Liber Ieremiae 9, 23)
Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)
et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi (Prophetia Osee 12, 8)
Jesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives (Evangelium secundum Lucam 12, 21)
dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide (Evangelium secundum Lucam 16, 19)
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus (Evangelium secundum Lucam 16, 20)
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno (Evangelium secundum Lucam 16, 22)