Znaleziono 105 Wyniki dla: corpus unionem
et tribulabo homines et ambulabunt ut cæci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora (Prophetia Sophoniae 1, 17)
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)
mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
cenantibus autem eis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu tunc Pilatus jussit reddi corpus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)