Znaleziono 278 Wyniki dla: bonum testis
invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet (Epistula ad Romanos 7, 21)
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Epistula ad Romanos 8, 28)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret (Epistula ad Romanos 9, 11)
nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa (Epistula ad Romanos 13, 3)
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit (Epistula ad Romanos 13, 4)
non ergo blasphemetur bonum nostrum (Epistula ad Romanos 14, 16)
bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur (Epistula ad Romanos 14, 21)
unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem (Epistula ad Romanos 15, 2)
de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere (Epistula I ad Corinthios 7, 1)
dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego (Epistula I ad Corinthios 7, 8)
existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem hæc ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Epistula I ad Corinthios 9, 15)