Znaleziono 1681 Wyniki dla: Ego
quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor (Epistula II ad Corinthios 11, 18)
secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
Hebræi sunt et ego Israhelitæ sunt et ego semen Abrahæ sunt et ego (Epistula II ad Corinthios 11, 22)
ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter (Epistula II ad Corinthios 11, 23)
quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror (Epistula II ad Corinthios 11, 29)
factus sum insipiens vos me cœgistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
quid est enim quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam (Epistula II ad Corinthios 12, 13)
ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi (Epistula II ad Corinthios 12, 16)
timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones æmulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos (Epistula II ad Corinthios 12, 20)
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi (Epistula ad Galatas 1, 12)
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (Epistula ad Galatas 2, 19)