Znaleziono 129 Wyniki dla: virtus fortitudo
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. (Liber Proverbiorum 15, 5)
Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)
Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)
Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. (Liber Sapientiae 6, 4)
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. (Liber Sapientiae 12, 16)
Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)