Znaleziono 48 Wyniki dla: victoria triumphi salus
Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël. (Liber I Maccabaeorum 5, 62)
Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. (Liber Ecclesiasticus 30, 15)
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)
Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. (Liber Isaiae 49, 6)
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)
Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. (Liber Isaiae 56, 1)
Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. (Liber Isaiae 60, 18)
Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. (Liber Ieremiae 3, 23)