Znaleziono 155 Wyniki dla: semen
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. (Liber Deuteronomii 10, 15)
Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: (Liber Deuteronomii 25, 5)
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: (Liber Deuteronomii 30, 19)
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, (Liber Iosue 24, 3)
Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)
Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 42)
jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. (Liber I Samuelis 24, 22)
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. (Liber II Samuelis 7, 12)
et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. (Liber I Regum 11, 39)
Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)
Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: (Liber II Regum 17, 20)
semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 13)