Znaleziono 49 Wyniki dla: oris
Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 4, 5)
Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 5, 7)
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. (Liber Proverbiorum 6, 2)
Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 7, 24)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. (Liber Proverbiorum 13, 2)
Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. (Liber Proverbiorum 15, 23)
De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ; (Liber Ecclesiastes 10, 12)
initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. (Liber Ecclesiastes 10, 13)
Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino, (Canticum Canticorum 1, 1)
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 8)