Znaleziono 3573 Wyniki dla: man
Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 54)
Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. (Liber Genesis 24, 55)
Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. (Liber Genesis 25, 25)
eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. (Liber Genesis 26, 5)
Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)
surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. (Liber Genesis 26, 31)
pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: (Liber Genesis 27, 16)
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. (Liber Genesis 27, 22)
Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, (Liber Genesis 27, 23)
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. (Liber Genesis 27, 35)
Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. (Liber Genesis 29, 19)