Znaleziono 49 Wyniki dla: inimicus

  • He. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. (Lamentationes 2, 5)

  • Thau. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. (Lamentationes 2, 22)

  • Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. (Liber Baruch 4, 25)

  • Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ: (Prophetia Ezechielis 35, 5)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis: (Prophetia Ezechielis 36, 2)

  • Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum. (Prophetia Osee 8, 3)

  • cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)

  • Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 28)

  • Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)

  • Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (Epistula ad Romanos 12, 20)

  • Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina