Znaleziono 2226 Wyniki dla: filius Iosaphat et Genealogy Josaphat: Index filii Iosaphat: Index filii Iosaphat

  • Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)

  • Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis: (Liber Genesis 34, 13)

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. (Liber Genesis 34, 27)

  • Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)

  • Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. (Liber Genesis 35, 22)

  • Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. (Liber Genesis 35, 23)

  • Filii Rachel: Joseph et Benjamin. (Liber Genesis 35, 24)

  • Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. (Liber Genesis 35, 25)

  • Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. (Liber Genesis 35, 26)

  • Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui. (Liber Genesis 35, 29)

  • Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina