Znaleziono 3336 Wyniki dla: dominus
Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. (Actus Apostolorum 23, 11)
Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. (Epistula ad Romanos 4, 8)
Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: (Epistula ad Romanos 9, 28)
et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. (Epistula ad Romanos 9, 29)
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. (Epistula ad Romanos 10, 12)
non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. (Epistula ad Romanos 14, 11)
ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. (Epistula I ad Corinthios 3, 5)
Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. (Epistula I ad Corinthios 4, 4)