Znaleziono 129 Wyniki dla: desertum de Sinai
sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 1, 19)
Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: (Liber Numeri 3, 14)
Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: (Liber Numeri 9, 1)
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. (Liber Numeri 9, 5)
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: (Liber Numeri 13, 27)
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)
De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. (Liber Numeri 21, 20)
Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. (Liber Numeri 21, 23)