Znaleziono 127 Wyniki dla: bene
Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. (Liber Sapientiae 5, 22)
per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 6)
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. (Liber Sapientiae 11, 14)
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)
Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 1, 13)
Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 1, 19)
Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)
Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. (Liber Isaiae 23, 16)