Znaleziono 12 Wyniki dla: Synagogam
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. (Evangelium secundum Marcum 3, 1)
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. (Actus Apostolorum 13, 14)
Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. (Actus Apostolorum 17, 10)
Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. (Actus Apostolorum 18, 19)
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)