Znaleziono 165 Wyniki dla: Simon Petrus
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. (Evangelium secundum Marcum 1, 36)
Et imposuit Simoni nomen Petrus: (Evangelium secundum Marcum 3, 16)
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. (Evangelium secundum Marcum 14, 29)
Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? (Evangelium secundum Marcum 14, 37)
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)