Znaleziono 395 Wyniki dla: Index principes
Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)
Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. (Prophetia Osee 8, 4)
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. (Prophetia Osee 13, 10)
Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 15)
Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 3)
Et dixi: Audite, principes Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judicium, (Prophetia Michaeae 3, 1)
Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis: (Prophetia Michaeae 3, 9)
Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. (Prophetia Michaeae 3, 11)
Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. (Prophetia Nahum 3, 18)
Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ; (Prophetia Sophoniae 1, 8)
Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)