Znaleziono 9 Wyniki dla: Egestas in Aegyptum
In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. (Liber Iob 41, 13)
Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur. (Liber Proverbiorum 3, 33)
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. (Liber Proverbiorum 6, 11)
Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum. (Liber Proverbiorum 10, 15)
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. (Liber Proverbiorum 13, 18)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. (Liber Proverbiorum 24, 34)
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. (Liber Proverbiorum 28, 22)