Znaleziono 212 Wyniki dla: Achab propheta Ioas Iorão
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: (Actus Apostolorum 2, 30)
Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? (Actus Apostolorum 8, 34)
Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. (Actus Apostolorum 21, 10)
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. (Epistula ad Titum 1, 12)