Znaleziono 143 Wyniki dla: vita aeterna
Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius; (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: “Est mihi sufficiens vita”. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. (Liber Ecclesiasticus 10, 12)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. (6) (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
nequissima enim vita fatui super mortem. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. (Liber Ecclesiasticus 26, 24)