Znaleziono 81 Wyniki dla: timere
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. (Prophetia Zachariae 8, 13)
et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 31)
Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “Surgite et nolite timere”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 7)
Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “Noli timere; tantummodo crede!”. (Evangelium secundum Marcum 5, 36)
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (Evangelium secundum Lucam 2, 10)