Znaleziono 17 Wyniki dla: rotae
et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me. (Prophetia Ezechielis 10, 13)
Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant. (Prophetia Ezechielis 10, 16)
et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. (Prophetia Ezechielis 10, 19)
Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; (Prophetia Ezechielis 11, 22)
Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)