Znaleziono 488 Wyniki dla: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)
secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1, 2)
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, (Epistula I Petri 1, 10)
Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. (Epistula I Petri 2, 19)
Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)
gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri. (Epistula II Petri 1, 2)
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)
Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; (Epistula I Ioannis 3, 7)
In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. (Epistula I Ioannis 3, 10)