Znaleziono 148 Wyniki dla: holocaustum
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, (Liber Numeri 29, 36)
Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare tuum. (Liber Deuteronomii 33, 10)
et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super struem lignorum pali, quem succideris”. (Liber Iudicum 6, 26)
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino”. (Liber Iudicum 11, 31)
Cui respondit angelus Domini: “Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino”. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)
Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. (Liber I Samuelis 6, 14)
Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)
Ait ergo Saul: “Afferte mihi holocaustum et pacifica”. Et obtulit holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 9)
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. (Liber I Samuelis 13, 10)
dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum”. (Liber I Samuelis 13, 12)