Znaleziono 79 Wyniki dla: fructus

  • Dixi: “Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 9)

  • Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. (Liber Sapientiae 4, 5)

  • cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)

  • Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; (Liber Sapientiae 16, 22)

  • et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)

  • Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam et sustine bonos fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 19)

  • Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 3)

  • Ego quasi vitis germinavi gratiam, et flores mei fructus honoris et honestatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 23)

  • Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)

  • Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. (Liber Ecclesiasticus 37, 25)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina