Znaleziono 202 Wyniki dla: crucem Christi
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, (Epistula I ad Corinthios 1, 6)
ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
vos autem Christi, Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! (Epistula I ad Corinthios 6, 15)