Znaleziono 495 Wyniki dla: bene esse

  • Et rursum intulit Chusai: “Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo: (Liber II Samuelis 17, 8)

  • Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)

  • Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; (Liber II Samuelis 17, 11)

  • Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta cadaver Amasae et dixit: “Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab!”. (Liber II Samuelis 20, 11)

  • Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum”. (Liber I Regum 2, 9)

  • Et ait Bethsabee: “Bene, ego loquar pro te regi”. (Liber I Regum 2, 18)

  • Et mittens vocavit eum dixitque illi: “Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi “Bonus sermo; audivi”. (Liber I Regum 2, 42)

  • Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram”. (Liber I Regum 3, 21)

  • Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. (Liber I Regum 3, 28)

  • et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; (Liber I Regum 8, 18)

  • Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: “Dimitte me, ut vadam in terram meam”. (Liber I Regum 11, 21)

  • Dixerat autem Dominus ad Ahiam: “Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut consulat te super filio suo, qui aegrotat; haec et haec loqueris ei. Cum intret, simulabit se peregrinam esse”. (Liber I Regum 14, 5)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina