Znaleziono 51 Wyniki dla: Vespere
mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit. (Liber Psalmorum 90, 6)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)
Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. (Prophetia Ezechielis 12, 4)
Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)
Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non silui amplius. (Prophetia Ezechielis 33, 22)
Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit”. (Prophetia Danielis 8, 26)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)
At ille respondens ait eis: “Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”; (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)