Znaleziono 159 Wyniki dla: Simon Petrus
Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. (Actus Apostolorum 10, 25)
Petrus vero levavit eum dicens: “Surge, et ego ipse homo sum”. (Actus Apostolorum 10, 26)
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 32)
Aperiens autem Petrus os dixit: “In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, (Actus Apostolorum 10, 34)
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: (Actus Apostolorum 10, 46)
Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, (Actus Apostolorum 11, 2)
Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: (Actus Apostolorum 11, 4)
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, (Actus Apostolorum 11, 13)
Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt. (Actus Apostolorum 12, 16)