Znaleziono 98 Wyniki dla: Prophetae
Dixerunt ergo ei Iudaei: “Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)
ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)
Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum”. (Actus Apostolorum 10, 43)
In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 27)
Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)
Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: (Actus Apostolorum 26, 22)
Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? (Epistula I ad Corinthios 12, 29)
Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, (Epistula I Petri 1, 10)
correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. (Epistula II Petri 2, 16)