Znaleziono 113 Wyniki dla: Paenitentia gaudium tristitia consolatio
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)
Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 13)
Factum est autem magnum gaudium in illa civitate. (Actus Apostolorum 8, 8)
Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. (Actus Apostolorum 15, 3)
quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)
sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei! (Epistula ad Romanos 11, 29)
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)
quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. (Epistula II ad Corinthios 2, 7)