Znaleziono 19 Wyniki dla: Mysterium
Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 7)
habentes mysterium fidei in conscientia pura. (Epistula I ad Timotheum 3, 9)
Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)
sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)
et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17, 5)
Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17, 7)