Znaleziono 335 Wyniki dla: Moyses
At ille respondens dixit eis: “Quid vobis praecepit Moyses?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
Qui dixerunt: “Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”. (Evangelium secundum Marcum 10, 4)
“Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
dicentes: “Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)