Znaleziono 97 Wyniki dla: Mater
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam. (Liber I Samuelis 2, 19)
Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus”. (Liber I Samuelis 22, 3)
Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)
Dixitque ei: “Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam”. (Liber I Regum 2, 20)
Respondens rex ait: “Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius”. (Liber I Regum 3, 27)
Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)
Porro mater pueri ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te”. Surrexit ergo et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)
Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)
egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)
Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)