Znaleziono 75 Wyniki dla: Edom

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)

  • Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)

  • Cui respondit Edom: “Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi”. (Liber Numeri 20, 18)

  • ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)

  • Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom. (Liber Numeri 33, 37)

  • Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum. (Liber Numeri 34, 3)

  • Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. (Liber Iosue 15, 1)

  • Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur (Liber Iosue 15, 21)

  • Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis; (Liber Iudicum 5, 4)

  • misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades (Liber Iudicum 11, 17)

  • et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab. (Liber Iudicum 11, 18)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina