Znaleziono 143 Wyniki dla: De Christo
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu; (Epistula ad Romanos 3, 24)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; (Epistula ad Romanos 6, 8)
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. (Epistula ad Romanos 6, 11)
Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; (Epistula ad Romanos 8, 1)
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)
Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, (Epistula ad Romanos 9, 1)
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. (Epistula ad Romanos 14, 18)
Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; (Epistula ad Romanos 15, 17)