Znaleziono 83 Wyniki dla: Absalom
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)
Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “Leniter mihi agite cum puero Absalom”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)
Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. (Liber II Samuelis 18, 9)
Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “Vidi Absalom pendere de quercu”. (Liber II Samuelis 18, 10)
Qui dixit ad Ioab: “Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”. (Liber II Samuelis 18, 12)
Et ait Ioab: “Non ita praestolabor coram te”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; (Liber II Samuelis 18, 14)
Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 18, 17)
Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem. (Liber II Samuelis 18, 18)
Et ait rex: “Estne pax puero Absalom?”. Dixitque Achimaas: “Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit”. (Liber II Samuelis 18, 29)
Dixit autem rex ad Aethiopem: “Estne pax puero Absalom?”. Cui respondens Aethiops: “Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!”. (Liber II Samuelis 18, 32)
Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: “Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!”. (Liber II Samuelis 19, 1)
Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: “Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!”. (Liber II Samuelis 19, 5)