Fondare 80 Risultati per: verbo Dei paenitentiam
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (Actus Apostolorum 7, 29)
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc (Actus Apostolorum 15, 6)
Judas autem et Silas et ipsi cum essent prophetæ verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt (Actus Apostolorum 15, 32)
cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Judæis esse Christum Jesum (Actus Apostolorum 18, 5)
si vero quæstiones sunt de verbo et nominibus et legis vestræ vos ipsi videritis judex ego horum nolo esse (Actus Apostolorum 18, 15)
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)
dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem ejus non essent visuri et deducebant eum ad navem (Actus Apostolorum 20, 38)
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)
non enim audeo aliquid loqui eorum quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium verbo et factis (Epistula ad Romanos 15, 18)
quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia (Epistula I ad Corinthios 1, 5)