Fondare 1203 Risultati per: promissionem promissa terra
qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa (Epistula ad Romanos 9, 4)
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)
nam et si sunt qui dicantur dii sive in cælo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi (Epistula I ad Corinthios 8, 5)
Domini est terra et plenitudo ejus (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
primus homo de terra terrenus secundus homo de cælo cælestis (Epistula I ad Corinthios 15, 47)
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)
nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus (Epistula ad Galatas 3, 18)
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia (Epistula ad Galatas 3, 21)
si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso (Epistula ad Ephesios 1, 10)
ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur (Epistula ad Ephesios 3, 15)
quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)