Fondare 9 Risultati per: matrimonio viduitatis
quæ depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum (Liber Genesis 38, 14)
et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus (Liber Genesis 38, 19)
vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suæ (Liber Iudith 10, 2)
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)
per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominæ suæ (Liber Proverbiorum 30, 23)
sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio (Liber Ecclesiasticus 23, 32)
noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et obprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius (Liber Isaiae 54, 4)
his autem qui matrimonio juncti sunt præcipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
igitur et qui matrimonio jungit virginem suam bene facit et qui non jungit melius facit (Epistula I ad Corinthios 7, 38)