Fondare 123 Risultati per: in lege
amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
magister quod est mandatum magnum in lege (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
facilius est autem cælum et terram præterire quam de lege unum apicem cadere (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
respondit eis Jesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)