Fondare 211 Risultati per: gloria
et salvabit Dominus tabernacula Juda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Judam (Prophetia Zachariae 12, 7)
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua (Evangelium secundum Marcum 10, 37)
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria (Evangelium secundum Marcum 13, 26)
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis (Evangelium secundum Lucam 2, 14)
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in cælo et gloria in excelsis (Evangelium secundum Lucam 19, 38)
respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
audiens autem Jesus dixit eis infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)