Fondare 47 Risultati per: Scientia
de his autem quæ idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero ædificat (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur (Epistula I ad Corinthios 8, 7)
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
caritas numquam excidit sive prophetiæ evacuabuntur sive linguæ cessabunt sive scientia destruetur (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu (Epistula ad Philippenses 1, 9)
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei (Epistula ad Colossenses 1, 10)
in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem (Epistula II Petri 1, 6)