Fondare 2464 Risultati per: Peccatum Achan divina poena Israel clade poenitentiam
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (Epistula Iacobi 1, 15)
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi (Epistula Iacobi 4, 17)
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius (Epistula I Petri 2, 22)
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (Epistula I Ioannis 1, 8)
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas (Epistula I Ioannis 3, 4)
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est (Epistula I Ioannis 3, 5)
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli (Epistula I Ioannis 3, 8)
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (Epistula I Ioannis 3, 9)
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget (Epistula I Ioannis 5, 16)