Fondare 100 Risultati per: Chanaan
reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israël et rettulit eis (Liber Iosue 22, 32)
tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen ejus (Liber Iosue 24, 3)
et tradidit illos Dominus in manu Jabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium (Liber Iudicum 4, 2)
humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël (Liber Iudicum 4, 23)
qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan donec delerent eum (Liber Iudicum 4, 24)
venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere prædantes (Liber Iudicum 5, 19)
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum (Liber Iudicum 10, 12)
inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan (Liber Iudicum 21, 12)
fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22, 11)
accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi (Liber I Regum 22, 24)
filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan (Liber I Paralipomenon 1, 8)
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth (Liber I Paralipomenon 1, 13)