Fondare 83 Risultati per: verbo Dei paenitentiam
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: (Epistula ad Romanos 15, 18)
quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. (Epistula I ad Corinthios 1, 5)
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, (Epistula II ad Corinthios 6, 7)
hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto. (Epistula II ad Corinthios 10, 11)
Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)
ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, (Epistula ad Ephesios 5, 26)
propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: (Epistula ad Colossenses 1, 5)
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 14)
Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. (Epistula I ad Timotheum 5, 17)