Fondare 7 Risultati per: tentatio
et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ? (Liber Exodus 17, 7)
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. (Liber Thobis 12, 13)
Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)
His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens. (Liber Sapientiae 18, 25)
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 27, 6)
Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)
Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. (Epistula I ad Corinthios 10, 13)