Fondare 12284 Risultati per: qui
Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos. (Liber Genesis 6, 7)
Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6, 11)
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)
dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. (Liber Genesis 6, 13)
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6, 15)
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)
et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. (Liber Genesis 7, 22)
Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)
Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. (Liber Genesis 7, 24)
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)
qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. (Liber Genesis 8, 7)