Fondare 499 Risultati per: populum
Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)
Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : (Liber Exodus 32, 22)
Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), (Liber Exodus 32, 25)
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. (Liber Exodus 32, 30)
tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. (Liber Exodus 32, 34)
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)
Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. (Liber Exodus 33, 12)
Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. (Liber Exodus 33, 13)
si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: (Liber Leviticus 4, 3)
Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. (Liber Leviticus 16, 33)
Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: (Liber Numeri 4, 18)